Page 312 - Envoys and Political Communication in the Late Antique West 411 - 533
P. 312
Appendix iii
SENARIUS’ LETTERS OF
APPOINTMENT: CASSIODORUS,
VARIAE IV, 3 AND 4
text (ed. mommsen)
iv,3: Senario v.i. comiti privatarum Theodericus rex
Ad ornatum palatii credimus pertinere aptas dignitatibus personas eligere, quia de
claritate servientium crescit fama dominorum. Tales enim provehere principem
decet, ut quotiens procerem suum fuerit dignitus aspicere, totiens se recta iudicia
cognoscathabuisse. Moribus enim debetesse conspicuus, qui datur imitandus. Facile
est quemque sibi degere: multis autem electum vivere decet. Cape igitur per indic-
tionem tertiam illustris comitivae nostri patrimonii dignitatem, quam tibi non inmer-
ito tribuit regalis auctoritas. Diu namque nostris ordinationibus geminum mutuatus
obsequium et concilii particeps eras et disposita laudabili assumptione complebas.
Subisti saepe arduae legationis officium: restitisti regibus non impar assertor, coactus
iustitiam nostram et illis ostendere, qui rationem vix poterant cruda obstinatione
sentire. Non te terruit contentionibus inflammata regalis auctoritas, subiugasti quin
immo audaciam veritati et obsecitus ordinationibus nostris in conscientiam suam bar-
baros perculisti. Quid studium tuum longa lucubratione sollicitum et laboris continui
inculpabile referamus obsequium? Usus es sub exceptionis officio eloquentis ingenio:
favebat ipse sui delectatus auditor, dum meliora faceres, cum recitare coepisses.
Pronuntiatio tua nostrum delectabat arbitrum, quia tantum dictantium reficiebas
animum, quantum se lassare poterat cura cognitantum. Fuit quoque in te pars altera
vitae laudabilis, quod arcana nostra morum probitate claudebas, multorum conscius,
nec tamen, cum plura nosses, elatus. Collegis gratia, superioribus humilitate placuisti.
Sic omnium pro te factus est unus animus ex magna diversitate sociatus. Carpes
certe probatae institutionis gratissimum fructum, quando provectus tuus ita potuit
omnes laetos efficere, ut universi in te iudicent sua desideria profecisse. Tuere igitur
hanc virtutum amabilem praeclaramque constantiam nostraeque domus auctoritate
subnixus tanto studiosius gratiam quaere, quantum to locum beneficiis respicis in-
venisse. Tende itaque adhuc bonis actibus tuos ad potiora successus, sciens gratiam
nostram in illo semper augeri, qui se dignum adepto culmini desiderat inveniri.
iv,4: Senatui urbis Romae Theodericus rex
Gloriosum quidem nobis est, patres conscripti, honores passim impendere, sed laud-
abilius bene meritis digna praestare. Quicquid enim talibus tribuimus, pro generali
potius utilitate largimur. Cunctis siquidem proficit recti tenax provectus nec locus
286